monumenta.ch > Ambrosius > 23 > bnf5129.29 > csg48.346 > 18 > bnf7900.25 > bnf5131.157 > sectio 124 > bnf8071.25 > sectio 576 > 45 > bnf16234.85 v > bnf12590.36 > 31
Ambrosius, De Tobia, § 30 <<<     >>> § 32

Ambrosius, De Tobia, § 31

1 Esto ut aliquis qui subuenire possit accedat.
2 quis tantam expleat Charybdin, quis rationes faeneratoris agnoscat, quis auaritiam satiet.
3 quae non iste pretia exaggeret, cum uiderit redemptorem? non enim suo magis lucro quam alieno detrimento pascitur.
4 uera profecto, uera est utpote dei diuina sententia.
5 qui cum iratus esset propter impietatem populi Iudaeorum, quod post deos abiret alienos, cui inquit faeneratori uendidi uos? uenditur enim qui obligatus fuerit faeneratori et uenditur non uno pretio, sed cottidiano, uenditur non cum definitione, sed cum accessione diuturna.
6 noua usurarum auctio per menses singulos, noua sub cotidiana licitatione uenditio.
7 qui plus optulerit trahit semper, uenalis addicitur, numquam quasi uenditus aestimatur.
8 magna igitur uis caelestis sententiae.
9 non satis iudicauit dominus dicere: cui uendidi uos? addidit faeneratori.
10 offensus nihil potuit grauius inuenire, quo uindicaret in perfidos.
11 derelictus expostulat, cur ita fugerint salutis auctorem, quasi faeneratori eos alicui dominus uendidisset digna poena dominum relinquentis.
12 habent serui quod amplius quam carceris poenas et uincula reformident, habent liberi quod paueant pro libertatis incuria.
Ambrosius HOME

bnf1732.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik